monumenta.ch > Cassiodorus > 22 > 10 > 47 > 122 > sectio > 42 > sectio > Actus, 1 > 21 > bmv294.5 > 23 > VALENTINIANUS XXXVIII. > 7 > 75 > 1 > 87 > 38 > 9 > 16
Cassiodorus, Historia Eccl., 1, XV.Epistula Arii ad Eusebium. <<<     >>> XVII.De potentia Eusebii Nicomediensis.

Cassiodorus, 1, CAPUT XVI.Epistula Eusebii ad Paulinum episcopum Tyri.

1 Domino meo Paulino Eusebius in Domino salutem.
2 Neque domini mei Eusebii studium pro veritate verbi tacitum est, sed usque ad nos pervenit, neque tuum, domine, super hac causa silentium. Et, ut consequens erat, de domino quidem meo Eusebio laetati sumus: de te vero tristamur, arbitrantes taciturnitatem tanti viri nostram esse devictionem [mss. et edit. V., devotionem]. Quapropter rogo te scientem quoniam indecens est virum sapientem alia sapere, et tacere veritatem, ut spirituali ratione commotus ad scribendum de huiusmodi rebus incipias; cum et tibi sit utile et audientibus te: maxime dum per consequentiam scripturae, et vestigia sermonum eius, et voluntatis [mss., voluptatis] scribere cuncta volueris.
3 Quoniam neque duos ingenitos audivimus aliquando, neque unum in duos divisum. Neque corporale aliquid passum esse didicimus aut credidimus, domine meus; sed unum quidem ingenitum, unum vero ab eo vere, et non ex eius substantia factum, et, universaliter dicendum, nequaquam cum ingenita natura participantem aut existentem ex eius substantia, sed factum perfecte, aliud natura atque virtute, quantum attinet ad integram similitudinem, affectum potestatemque factoris, factum scilicet inenarrabiliter. Quod etiam cogitationi non solum humanae, sed etiam quae ultra omnes homines est, incomprehensibile iudicamus et credimus.
4 Et haec quidem non rationibus nostris obstricti, sed ex Scriptura sancta discentes, dicimus creatum esse, et fundatum, et genitum substantia, et inconvertibili et ineffabili natura, similitudine factoris, sicut ipse Dominus ait: Dominus creavit me in initio viarum suarum, in opera sua, et ante saecula fundavit me, ante omnes colles genuit me [Prov. VIII, 22]. Si autem ex eo, hoc est ab eo erat, quasi pars eius vel ex fluxu substantiae, nequaquam creatus aut fundatus esse diceretur.
5 Neque tu ignoras hoc, domine vere, quia quod ex ingenito existit, creatum iam ab alio, aut ab eo, aut fundatum non erit ab initio: ingenitum eum dicere, ostensionem quamdam praebet, quasi ex paterna substantia sit natus, et habeat ex eo aequalitatem naturae. Scimus enim quod non de eo solo genitum dicit Scriptura, sed etiam de dissimilibus ei natura per omnia.
6 Nam et de hominibus ait: Filios genui, et exaltavi; ipsi vero me spreverunt [Isai. I, 2]; et iterum: Deum, qui te genuit, dereliquisti [Deut. XXXII, 18]. Et alius quidam ait: Qui peperit guttas roris [Iob XXXVIII, 28]; non naturam ex natura narrans, sed uniuscuiusque creaturae ex eius voluntate nativitatem.
7 Non enim ex eius substantia sunt, sed omnia voluntate eius facta, sicuti facta sunt. Ille siquidem Deus est: haec autem ad similitudinem eius verbo similia futura, secundum spontaneum motum facta. Et omnia quidem per eum a Deo facta, cuncta tamen ex Deo. Quae percipiens et exponens secundum datam tibi divinitus gratiam, scribere domino meo Alexandro festina.
8 Confido enim quia si scripseris illi, convertetur. Saluta omnes qui in Domino sunt. Valentem te et pro nobis orantem gratia Dei custodiat, domine. [THEODORETUS, lib. I, c. 6.]
Cassiodorus HOME

bav823.56 bav824.45 bnf1603.28

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik